sed haec di immortales, qui me suis templis advenientem receperunt stipatum ab his viris et P. Lentulo consule, atque ipsa res publica, qua nihil est sanctius, vestrae potestati, iudices, commiserunt. vos hoc iudicio omnium bonorum mentis confirmare, improborumqua re vos obtestor atque obsecro ut, si me salvum esse voluistis, eos conservetis per quos me reciperavistis.