ego autem,—vere dicam, iudices,— tantum esse in homine sceleris, audaciae, crudelitatis, quantum ipse cum re publica sensi, numquam putavi. nequam esse hominem et levem et falsa opinione errore hominum ab adulescentia commendatum sciebam; etenim animus eius vultu, flagitia parietibus tegebantur. sed haec obstructio nec diuturna est neque obducta ita ut curiosis oculis perspici non possit. videbamus genus vitae, desidiam, inertiam; inclusas eius libidines qui paulo propius accesserant intuebantur; denique etiam sermo nobis