sed quoniam singulis criminibus ceteri responderunt, dicam ego de omni statu P. Sesti, de genere vitae, de natura, de moribus, de incredibili amore in bonos, de studio conservandae salutis communis atque oti; contendamque, si modo id consequi potero, ut in hac confusa atque universa defensione nihil abet quoniam in gravissimis temporibus civitatis atque in ruinis eversae atque adflictae rei publicae P. Sesti tribunatus est a Fortuna ipsa conlocatus, non adgrediar ad illa maxima atque amplissima prius quam docuero quibus initiis ac fundamentis haec