his de tot tantisque iniuriis in socios, in reges, in civitates liberas consulum querela esse debuit: in eiusecquae vox umquam est audita consulum? quamquam quis audiret, si maxime queri vellent? de Cyprio rege quererentur qui me civem, nullo meo crimine, patriae nomine laborantem, non modo stantem non defenderuntcesseram, si alienam a me plebem fuisse vultis, quae non fuit, invidiae; si commoveri omnia videbantur, tempori; si vis suberat, armis; si societas magistratuum, pactioni; si periculum civium, rei publicae.