hoc interim tempore P. Sestius, iudices, designatusquid egerit, quantum profecerit, nihil ad causam. equidem existimo, si ille, ut arbitror, aequus nobis fueritingredior iam in Sesti tribunatumexierunt malis ominibus atque exsecrationibus duo vulturii paludati. quibus utinam ipsis evenissent ea quae tum homines precabantur! neque nos provinciam Macedoniam cum exercitu neque equitatum in Syria et cohortis optimas perdidissemus