meministis tum, iudices, corporibus civium Tiberim compleri, cloacas refarciri, e foro spongiis effingi nihil neque ante hoc tempus neque hoc ipso turbulentissimo die criminamini Sestium. atqui vis in foro versata est. certe; quando enim maior? lapidationes persaepe vidimus, non ita saepe, sed nimium tamen saepe gladios: caedem vero tantam, tantos acervos corporum exstructos, nisi forte illo Cinnano atque Octaviano die, quis umquam in foro vidit? qua ex concitationenam ex pertinacia aut constantia intercessoris oritur saepe seditio, culpa atque improbitate latoris commodo aliquo propositolata