quaestor hic C. Antoni, conlegae mei, iudices, fuit sorte, sed societate consiliorum meus. impedior non nullius offici, ut ego interpretor, religione quo minus exponam quam multa P. Sestius, cum esset cum conlega meo, senseritatque ego de Antonio nihil dico praeter unum: numquam illum illo summo timore ac periculo civitatis neque communem metum omnium nec propriam non nullorum de ipso suspicionem aut infitiando tollere aut dissimulando sedare voluisse. in quo conlega sustinendo atque moderando si meam in illum indulgentiam coniunctam cum summa custodia rei publicae laudare vere solebatis, par prope laus P. Sesti esse debet, qui ita suum consulem observavit ut et illi quaestor bonus et nobis omnibus