et causam dicit Sestius de vi? quid ita? quia vivit. at id non sua culpa: plaga una illa extrema defuit, quae si accessisset reliquum spiritum exhausisset. accusa Lentidium; non percussit locumipsum vero quid accusas? num defuit gladiis? num repugnavit? num, ut gladiatoribus imperari solet an haec ipsa vis est, non posse emori? an illa, quod tribunus plebis templum cruentavit? an quod, cum esset ablatus primumque resipisset, non se referri iussit? ubi est crimen? quid