atque inter hanc vitam perpolitam humanitate et illam immanem nihil tam interest quam ius atque vis. Horum utro uti nolumus, altero est utendum. vim volumushoc vident omnes: Milo et vidit et fecit, ut ius experiretur, vim depelleretaltero uti voluit, ut virtus audaciam vinceret; altero usus necessario est, ne virtus ab audacia vinceretur. eademque ratio fuit Sesti, si minus in accusando—neque enim per omnis fuit idem fieri necesse—at certe in necessitate defendendae salutis suae praesidioque contra vim et manum comparando.