Ac latissime quidem patens hominibus inter ipsos, omnibus inter omnes societas haec est; in qua omnium rerum, quas ad communem hominum usum natura genuit, est servanda communitas, ut, quae discripta sunt legibus et iure civili, haec ita teneantur, ut sit constitutum legibus ipsis, cetera sic observentur, ut in Graecorum proverbio est, amicorum esse communia omnia. Omnium autem communia hominum videntur ea, quae sunt generis eius, quod ab Ennio positum in una re transferri in permultas potest: Homó, qui erranti cómiter monstrát viam, Quasi lúmen de suo lúmine accendát, facit. Nihiló minus ipsi lúcet, cum illi accénderit. Una ex re satis praecipit, ut, quicquid sine detrimento commodari possit, id tribuatur vel ignoto; Homó, qui erranti cómiter monstrát viam, Quasi lúmen de suo lúmine accendát, facit. Nihiló minus ipsi lúcet, cum illi accénderit.