Intelligendum autem est, cum proposita sint genera quattuor, e quibus honestas officiumque manaret, splendidissimum videri, quod animo magno elatoque humanasque res despiciente factum sit. Itaque in probris maxime in promptu est si quid tale dici potest: Vós enim, iuvenes, ánimum geritis múliebrem, ílla virgo viri et si quid eius modi: Salmácida, spolia sÍne sudore et sánguine. Contraque in laudibus, quae magno animo et fortiter excellenterque gesta sunt, ea nescio quo modo quasi pleniore ore laudamus. Hinc rhetorum campus de Marathone, Salamine, Plataeis, Thermopylis, Leuctris, hine noster Cocles, hinc Decii, hinc Cn. et P. Scipiones, hinc M. Marcellus, innumerabiles alii, maximeque ipse populus Romanus animi magnitudine excellit. Declaratur autem studium bellicae gloriae, quod statuas quoque videmus ornatu fere militari. Vós enim, iuvenes, ánimum geritis múliebrem, ílla virgo viri Salmácida, spolia sÍne sudore et sánguine.