Illud autem optimum est, in quod invadi solere ab improbis et invidis audio: Cedant arma togae, concedat laurea laudi. Ut enim alios omittam, nobis rem publicam gubernantibus nonne togae arma cesserunt? neque enim periculum in re publica fuit gravius umquam nec maius otium. Ita consiliis diligentiaque nostra celeriter de manibus audacissimorum civium delapsa arma ipsa ceciderunt. Cedant arma togae, concedat laurea laudi.