Messalam tui studiosum esse arbitror; Pompeium etiam simulatorem puto. sed haec utinam ne experiare! quod precarer deos nisi meas preces audire desissent. verum tamen precor ut his infinitis nostris malis contenti sint; in quibus non modo tamen nullius inest peccati infamia sed omnis dolor est quod optime factis poena maxima est constituta.