tu, si ita expedit, velim quam primum bona et certa tempestate conscendas ad meque venias; innumerabiles enim res sunt in quibus te cotidie in omni genere desiderem. tui nostrique valent. xiiii K. Februarias.