iterum Cicerones; quievi. nunc mihi iucunditatis plena epistula hoc adspersit molestiae quod videris ne mihi molestus esses veritus esse atque etiam nunc vereri. litigarem tecum, si fas esset; sed me hqrcule, istuc si umquam suspicatus ero, nihil dicam aliud nisi verebor ne quando ego tibi, cum sum una, molestus sim. video, te ingemuisse. sic fit, †εἰδ' ἐν αἴᾳ ἔζησασ: numquam enim dicam: ἔα πάσασ†. Marium autem nostrum in lecticam me hercule coniecissem, non illam regis Ptolomaei Asicianam; memini enim, cum hominem portaret ad Baias Neapoli octaphoro Asiciano machaerophoris centum sequentibus, miros risus nos edere cum ille ignarus sui comitatus repente aperuit lecticam et paene ille timore, ego risu corrui. hunc, ut dico, certe sustulissem ut aliquando subtilitatem veteris urbanitatis et humanissimi sermonis attingerem; sed hominem infirmum in villam apertam ac ne rudem quidem etiam nunc invitare nolui.