de interpellatione tantum sumam a vobis temporis ad scribendum quantum dabitis. Vtinam nihil detis, ut potius vestra iniuria quam ignavia mea cessem de re publica nimium te laborare doleo et meliorem civem esse quam Philoctetam, qui accepta iniuria ea spectacula quaerebat quae tibi acerba esse video. amabo te, advola (consolabor te et omnem abstergebo dolorem) et adduc, si me amas, Marium; sed adproperate. hortus domi est.