quarta epistula mihi reddita est Idibus Sept. quam a. d. iiii Idus Sext. ex Britannia dederas. in ea nihil sane erat novi praeter Erigonam (quam si ab Oppio accepero, scribam ad te quid sentiam, nec dubito quin mihi placitura sit) et, quod paene praeterii, de eo quem scripsisti de Milonis plausu scripsisse ad Caesarem. ego vero facile patior ita Caesarem existimare illum quam maximum fuisse plausum. et prorsus ita fuit; et tamen ille plausus qui illi datur quodam modo nobis videtur dari.