quod interiore epistula scribis, me Idibus Septembribus Pompeio legatum iri, id ego non audivi scripsique ad Caesarem neque Vibullium Caesaris mandata de mea mansione ad Pompeium pertulisse nec Oppium. quo consilio? quamquam Oppium ego tenui quod priores partes Vibulli erant; cum eo enim coram Caesar egerat, ad Oppium scripserat. ego vero nullas δευτέρασ φροντίδασ habere possum in Caesaris rebus. ille mihi secundum te et liberos nostros ita est ut sit paene par. videor id iudicio facere; iam enim debeo, sed tamen amore sum incensus.