quo loco in porticu te scribere aiunt ut atriolum fiat, mihi ut est magis placebat. neque enim satis loci videbatur esse atriolo †neque† fere solet nisi in iis aedificiis fieri in quibus est atrium maius nec habere poterat adiuncta cubicula et eius modi membra. nunc †hoc vel honestate testudinis vel valde boni aestivum locum obtine bitt. tu tamen si aliter sentis, rescribe quam primum. in balneariis assa in alterum apodyteri angulum promovi propterea quod ita erant posita ut eorum vaporarium, ex quo ignis erumpit, esset subiectum cubiculis. subgrande cubiculum autem et hibernum alterum valde probavi quod et ampla erant et loco posita ambulationis uno latere, eo quod est proximum balneariis. columnas neque rectas neque e regione Diphilus conlocarat. eas scilicet demolietur. aliquando perpendiculo et linea discet uti. omnino spero paucis mensibus opus Diphili perfectum fore; curat enim diligentissime Caesius, qui tum mecum fuit.