de Cicerone quod me semper rogas, ignosco equidem tibi sed tu quoque mihi velim ignoscas. non enim con cedo tibi plus ut illum ames quam ipse amo. atque utinam mihi his diebus in Arpinati, quod et ipse cupierat et ego non minus, mecum fuisset! quod ad Pomponiam, si tibi videtur, scribas velim, cum aliquo exibimus eat nobiscum puerumque educat. clamores efficiam si eum mecum habuero otiosus; nam Romae respirandi non est locus. id me scis antea gratis tibi esse pollicitum, quid nunc putas tanta mihi abs te mercede proposita?