hunc et tu fovebis et nos quibuscumque poterimus rebus augebimus. de Pompeio et facio diligenter et faciam quod mones. quod tibi mea permissio mansionis tuae grata est, id ego summo meo dolore et desiderio, tamen ex parte gaudeo. in Hippodamo et non nullis aliis arcessendis quid cogites non intellego. nemo istorum est quin abs te munus fundi suburbani instar exspectet. Trebatium vero meum quod isto admisceas nihil est. ego illum ad Caesarem misi, qui mihi iam satis fecit; si ipsi minus, praestare nihil debeo teque item ab eo vindico et libero. quod scribis te a Caesare cotidie plus diligi, immortaliter gaudeo; Balbum vero, qui est istius rei quem ad modum scribis adiutor, in oculis fero. Trebonium meum a te amari teque ab illo pergaudeo.