venit Romam Quinctius, vadimonium sistit. iste, homo acerrimus, bonorum possessor, expulsor, ereptor, annum et sex mensis nihil petit, quiescit, condicionibus hunc quoad potest producit, a Cn. Dolabella denique praetore postulat ut sibi Quinctius iudicatum solvi satis det ex formula: quod ab eo petat quoivs ex edicto praetoris bona dies xxx possessa sint. non recusabat Quinctius quin ita satis dare iuberetur, si bona possessa essent ex edicto. decernit— quam aequum, nihil dico, unum hoc dico, novum; et hoc ipsum tacuisse mallem, quoniam utrumque quivis intellegere potuit—sed iubet P. Quinctium sponsionem cum Sex. Naevio facere: si bona sua ex edicto P. Burrieni praetoris dies xxx possessa non essent. recusabant qui aderant tum Quinctio, demonstrabant de re iudicium fieri oportere ut aut uterque inter se aut neuter satis daret; non necesse esse famam alterius in iudicium venire.