qui locus igitur absentis defendendi procuratori primus datus est? Cum proscribebas. ergo adfuit, non passus est, libellos deiecit Sex. Alfenus; qui primus erat offici gradus, servatus est a procuratore summa cum diligentia. videamus quae deinde sint consecuta. hominem P. Quincti deprehendis in publico, conaris abducere; non patitur Alfenus, vi tibi adimit, curat ut domum reducatur ad Quinctium. hic quoque summe constat procuratoris diligentis officium. debere tibi dicis Quinctium, procurator negat; vadari vis, promittit; in ius vocas, sequitur; iudicium postulas, non recusat. quid aliud sit absentem defendi ego non intellego. at quis erat procurator?