proficiscenti tibi in possessionem praetor ipse, Sex. Naevi, palam dicit: ita possideto ut tecum simul possideat Quinctius, ita possideto ut Quinctio vis ne adferatur. quid? tu id quem ad modum observas? Mitto illud dicere, eum qui non latitaret, cui Romae domus, uxor, liberi, procurator esset, eum qui tibi vadimonium non deseruisset; haec omnia mitto; illud dico, dominum expulsum esse de praedio, domino a familia sua manus adlatas esse ante suos Lares familiaris; hoc dico si qui unum aliquem fundum quavis ratione possideat, ipsum autem dominum patiatur cetera praedia tenere, is, ut opinor, praedium non bona videatur alterius possidere quid est possidere? nimirum in possessione esse earum rerum quae possunt eo tempore possideri Cum domus erat Romae, servi, in ipsa Gallia privata P. Quincti praedia, quae numquam ausus es possidere; quod si bona P. Quincti possideres, possidere omnia eo iure deberes. (Iul. Severian. 16) Naevium ne appellasse quidem Quinctium, cum simul esset et experiri posset cotidie; deinde quod omnia iudicia difficillima cum summa sua invidia maximoque periculo P. Quincti fieri mallet quam illud pecuniarium iudicium quod uno die transigi posset; ex quo uno haec omnia nata et profecta esse concedit. quo in loco condicionem tuli, si vellet pecuniam petere, P. Quinctium iudicatum solvi satis daturum, dum ipse, si quid peteret, pari condicione uteretur.