verba ipsa non illa quidem elegantissimo sermone—itaque diligenter loquendi laude caruit neque tamen est admodum inquinate locutus—, sed illa, quae propria quo genere quia praestat omnibus Demosthenes, idcirco a doctis oratorum est princeps iudicatus. Sxh/mata enim quae vocant Graeci, ea maxime ornant oratorem sed cum haec magna in Antonio tum actio singularis; quae si partienda est in gestum atque vocem, gestus erat non verba exprimens, sed cum sententiis congruens: manus umeri latera supplosio pedis status incessus omnisque motus [cum verbis sententiisque consentiens