si quidem uterque cum civis egregius fuisset, populi ingrati pulsus iniuria se ad hostis contulit conatumque iracundiae suae morte sedavit. Nam etsi aliter apud te est tuo vero, inquit, arbitratu; quoniam quidem concessum est rhetoribus ementiri in historiis, ut aliquid dicere possint argutius. Vt enim tu nunc de Corio- lano, sic Clitarchus, sic Stratocles de Themistocle finxit.