ornari orationem Graeci putant, si verborum immutationibus utanturtro/pous, et sententiarum orationisque formis, quae vocant sxh/mata: non veri simile est quam sit in utroque genere et creber et nec vero ignoro nondum esse satis politum hunc oratorem et quaerendum esse aliquid perfectius; quippe cum ita sit ad nostrorum temporum rationem vetus,ut nullius scriptum exstet dignum quidem lectione quod sit antiquius quis enim eorum qui haec minora animadvertunt non intellegit Canachi signaiora esse quam ut imitentur veri— tatem; Calamidis dura illa quidem, sed tamen molliora quam Canachi; nondum Myronis satis ad veritatem adducta, iam tamen quae non dubites pulchra dicere; pulchriora etiam et nescio an reliquis in rebus omnibus idem eveniat: nihil est enim simul et inventum et perfectum; nec dubitari debet quin fuerint ante Homerum poetae, quod ex eis carminibus intellegi potest, quae apud illum et in Phaeacum et in procorum epulis canuntur. Quid, nostri veteres versus ubi sunt? quos olim Fauni vatesque canebant, cum neque Musarum scopulos.... nec doctis dictis ait ipse de se quos olim Fauni vatesque canebant, cum neque Musarum scopulos.... nec doctis dictis