hoc animo igitur senatus. quid? vos, equites Romani, quid tandem estis acturi? Glaucia solebat, homo impurus, sed tamen acutus, populum monere ut, cum lex aliqua recitaretur, primum versum attenderet. si esset Dictator, consul, praetor, magister equitum, ne laboraret; sciret nihil ad se pertinere; sin esset Quicumqve post hanc legem, videret ne qua nova quaestione adligaretur.