Qvo ea pecvnia pervenerit non suis propriis iudiciis in reum facti condemnari solent. itaque si aut praedes dedisset Gabinius aut tantum ex eius bonis quanta summa litium fuisset populus recepisset, quamvis magna ad Postumum ab eo pecunia pervenisset, non redigeretur; ut intellegi facile possit, quod ex ea pecunia quae ad aliquem reum qui damnatus est venisset, pervenisse ad aliquem in illo primo iudicio planum factum sit, id hoc genere iudici redigi solere. nunc vero quid agitur? ubi terrarum sumus? quid tam perversum, tam praeposterum dici aut excogitari potest?