Quae cum dixisset, sic rursus exorsus est: 'Primum mihi videmini' (me autem nomine appellabat) 'cum veteres physicos nominatis facere idem quod seditiosi cives solent cum aliquos ex antiquis claros viros proferunt quos dicant fuisse populares, ut eorum ipsi similes esse videantur. repetunt i a