num quid horum probat noster Antiochus? ille vero ne maiorum quidem suorum. ubi enim et Xenocraten sequitur, cuius libri sunt de ratione loquendi multi et multum probati, aut ipsum Aristotelem, quo profecto nihil est acutius ni- hil politius; a Chrysippo pedem nusquam.