Tum Lucullus 'Non moleste' inquit 'fero nos haec contulisse. saepius enim congredientes nos, et maxume in Tusculanis nostris, si quae videbuntur requiremus.' 'Optume' inquam, 'sed quid Catulus sentit, quid Hortensius?' Tum Catulus 'Egone' inquit, 'ad patris revolvor sententiam, quam quidem ille Carneadeam esse dicebat, ut percipi nihil putem posse, adsensurum autem non percepto id est opinaturum sapientem existumem, sed ita ut intellegat se 'Habeo' inquam 'sententiam tuam nec eam admodum aspernor. sed tibi quid Tum ille ridens 'Teneo te' inquam; 'nam ista Academia est propria sententia'. Ita sermone confecto Catulus remansit, nos ad naviculas nostras descendimus.