Antiochus ad istum locum pressius videbatur accedere. quoniam enim id haberent Academici decretum (sentitis enim iam hoc me do/gma dicere), nihil posse percipi, non debere eos in suo decreto sicut in ceteris rebus fluctuari, percipi nihil posse, perceptum esse dicerent. Sed de inconstantia totius illorum sententiae — si ulla sententia cuiusquam esse potest nihil adprobantis — sit ut opinor dictum satis.