His satis cognitis quae iam explicata sunt nunc de adsensione atque adprobatione, quam Graeci sugkata/qesin vocant, pauca dicemus, non quo non latus locus sit, sed paulo ante iacta sunt fundamenta. nam quale sit), aut ei sensus adimendus est aut ea quae est in nostra potestate sita reddenda adsensio.