ubi igitur virtus, si nihil situm est in ipsis nobisi? maxime autem absurdum vitia in ipsorum esse potestate neque peccare quemquam nisi adsensione, hoc idem in virtute non esse, cuius omnis constantia et firmitas ex is rebus constat quibus adsensa est et quas adprobavit. Omninoque ante videri aliquid quam agamus necesse est eique quod visum sit adsentiatur.