quis enim tibi dederit aut omnia deum posse aut ita facturum esse si possit? quo modo autem sumis ut si quid cui simile esse possit; sequatur ut etiam difficiliter internosci possit, deinde ut ne internosci quidem, postremo ut eadem sit?