Illud vero perabsurdum quod dicitis, probabilia vos sequi si nulla re inpediamini. primum qui potestis non inpediri, cum a veris falsa non distent? deinde quod iudicium est veri, cum sit commune falsi? Ex his illa necessario nata est e)poxh\ quod utrique visum est, tollendus adsensus est; quid enim est tam futtile quam quicquam adprobare non cognitum? Carneadem autem etiam heri audiebamus solitum esse eo