Nobis autem primum etiam si quid percipi possit tamen ipsa consuetudo adsentiendi periculosa esse videtur et lubrica. quam ob rem cum tam vitiosum esse constet adsentiri quicquam aut falsum aut incognitum, sustinenda est potius omnis adsensio, ne praecipitet si temere processerit. ita enim finitima sunt falsa veris eaque quake percipi non possunt iis quae possunt nitamur. Nitamur igitur nihil posse percipi; etenim de eo omnis est controversia.