Sed abeo a sensibus; quid est quod ratione percipi possit? dialecticam inventam esse dicitis veri et falsi quasi disceptatricem et iudicem. cuius veri et falsi, et in qua re? in geometriane horum similia iudicat, de se ipsa iudicat; plus autem pollicebatur. nam haec quidem iudicare ad ceteras res, quae sunt in philosophia multae atque magnae, non est satis.