Ago tibi gratias, imperator Augusto; si possem, etiam referrem. sed neque tua fortuna desiderat remunerandi vicem neque nostra suggerit restituendi facultatem, privatorum ista copia est inter se esse munificos: tua beneficia ut maiestate praecedunt, ita mutuum non reposcunt. quod solum igitur nostrae opis est, gratias ago: verum ita, ut apud deum fieri amat, sentiendo copiosius quam loquendo. atque non in sacrario loco imperialis oraculi, qui locus horrore tranquillo et pavore venerabili raro eundem animum praestat et vultum tui; sed usquequaque gratias ago, tum tacens, tum loquens, tum in coetu hominum, tum ipse mecum, et cum voce patui. et cum meditatione secessi, omni loco actu habitu et tempore, nec mirum, si ego terminum non statuo tam grata profitendi, cum tu finem facere nescias honorandi. quis enim locus est aut dies, qui non me Iulius aut similis gratulationis admoneat? admoneat autem? o inertiam significationis ignavae! quis, impiam, loeus est, qui non beneficiis tuis agitet, inflammet? nullus, inquam, imperator Augusto, quin admirandam speciem tuae venerationis incutiat: non palatium, quod tu, cum terribile acceperis, amabile praestitisti: non forum et basilicae, olim negotiis plena, nunc votis pro tua salute susceptis: nam de sua cui non te imperante securitas? non curia honorificis modo laeta decretis, olim sollicitis maesta querimoniis; non publicum, in quo occursus gaudentium plurimorum neminem patitur solum gratulari; non domus commune.secretum. lectus ipse, ad quietem datus, beneficiorum tuorum reputatione tranquillior. somnus, abolitor omnium, imagines tuas offert, ista autem sedes honoris, sella curulis, gloriosa pompis imperialis officii, in cuius me fastigio ex qua mediocritate posuisti, quotiens a me cogitatur, vincor magnitudine et redigor ad silentium, non oneratus beneficiis, sed oppressus, ades enim locis omnibus, nec iam miramur licentiam poetarum, qui omnia deo plena dixerunt. spem superas, cupienda praevenis, vota praceurris: quaeque animi nostri celeritas divinum instar adfectat, beneficiis praceuntibus anteceditur. praestare tibi est, quam nobis optare, velocius.