Accessit tam inpenso beneficio tuo pondus quorundam sciscitatione cumulatum, interrogatus, quem priorem decerneres consulem, ner dubitandum esse dixisti tu, et qui tecum boni sunt, dubitare non poterant, sed tamen ad hoc dictum erexerant animos, qui libenter clarissimum virum collegam meum, quem praesentem habebat occasio, praelatum credidissent, fatigantes tamen, quod intellexerant, requirebant, hic tu, sicut mihi renuntiatum est, noto illo pudore tuo paulisper haesisti non rationis ambiguus, sed eorum dubitationem vultu et rubore condemnans. qui studium suum interpretationis errore palpabant. deinde illico subdidisti: quid de duobus consulibus designatis quaeritis, quis ordo sit nuncupationis? anne alius quam quem praefectura constituit? o felicem verecundiam tuam, cui ista popularis ratio tam prudenter occurrit! scisti aliud, Gratiane, quod diceres: sed propter quorundam verecundiam dicere noluisti. scopulosus hic mihi locus est et propter eam, quam numquam adpetivi, gloriam, recusandus. cum prior renuntiatus sim, satis est tuum tenere iudicium: interpretes valete meritorum, neque autem ego, sacratissime imperator, in tenui beneficio gradum nuncupationis amplector, non est haec gloria ignota Ciceroni: praetorem me, inquit, populus Romanus primum fecit, consulem priorem, ex ipsa eius sententia intellegitur commendabilius uni videri quam pluribus esse praepositum, nulla enim est equidem contumelia secundi, sed in duobus gloria magna praelati. Alexandri Macedouis hoc fertur, cum legisset illos versus Homericos, quibus Hectore provocante de novem ducibus, qui omnes pugnare cupiebant, unum deligi placeret sortis eventu, trepida ubi contentione votorum Iovem optimum maximum totus precatur exercitus, ut Aiacem vel Tydei filium aut ipsum regem ditium Mycenarum sortiri patiatur Agamemnonem: occiderem, inquit, illum, qui me tertium nominasset. o magnanimitatem fortissimi viri! nominati inter novem tertius recusabat; ubi certe pluribus antecelleret quam subesset. quanta hic verecundia gravaretur posterior de duobus? est enim in hoc numero arduae plena dignationis electio. eum universis mortalibus duo, qui fiant consules, praeferuntur, qui alteri praeponitur, non uni, sed omnibus antefertur.