Quid est, quod non possit isto modo ex conexo transferri ad coniunctionum negationem? Et quidem aliis modis easdem res efferre possumus. Modo dixi: In sphaera maximi orbes medii inter se dividuntur; possum dicere: Si in sphaera maximi orbes erunt, possum dicere: Quia in sphaera maximi orbes erunt. Multa genera sunt enuntiandi nec ullum distortius quam hoc, quo Chrysippus sperat Chaldaeos contentos Stoicorum causa fore.