Sic si diceretur: Morietur noctu in cubiculo suo vi oppressus Scipio, vere diceretur; id enim fore diceretur, quod esset futurum; futurum autem fuisse ex eo, quia factum est, intellegi debet. Nec magis erat verum Morietur Scipio quam Morietur illo modo, nec magis necesse mori Scipioni quam illo modo mori, nec magis inmutabile ex vero in falsum Necatus est Scipio quam Necabitur Scipio; nec, cum haec ita sint, est causa, cur Epicurus fatum extimescat et ab atomis petat praesidium easque de via deducat et uno tempore suscipiat res duas inenodabiles, unam, ut sine causa fiat aliquid, ex quo existet, ut de nihilo quippiam fiat, quod nec ipsi nec cuiquam physico placet, alteram, ut, cum duo individua per inanitatem ferantur, alterum e regione moveatur, alterum declinet.