An aliter haec enuntiatio vera esse non potest: Capiet Numantiam Scipio, nisi ex aeternitate causa causam serens hoc erit effectura? An hoc falsum potuisset esse, si esset sescentis saeculis ante dictum? Et si tum non esset vera haec enuntiatio: Capiet Numantiam Scipio, ne illa quidem eversa vera est haec enuntiatio: Cepit Numantiam Scipio. Potest igitur quicquam factum esse, quod non verum fuerit futurum esse? Nam ut praeterita ea vera dicimus, quorum superiore tempore vera fuerit instantia, sic futura, quorum consequenti tempore vera erit instantia, ea vera dicemus.