Quaedam enim sunt, inquit, in rebus simplicia, quaedam copulata; simplex est: Morietur illo die Socrates; huic, sive quid fecerit sive non fecerit, finitus est moriendi dies. At si ita fatum erit: Nascetur Oedipus Laio, non poterit dici: sive fuerit Laius cum muliere sive non fuerit; copulata enim res est et confatalis; sic enim appellat, quia ita fatum sit et concubiturum cum uxore Laium et ex ea Oedipum procreaturum, ut, si esset dictum: Luctabitur Olympiis Milo et referret aliquis: Ergo, sive habuerit adversarium sive non habuerit, luctabitur, erraret; est enim copulatum luctabitur, quia sine adversario nulla luctatio est. Omnes igitur istius generis captiones eodem modo refelluntur. Sive tu adhibueris medicum sive non adhibueris, convalesces captiosum; tam enim est fatale medicum adhibere quam convalescere. Haec, ut dixi, confatalia ille appellat.