si auctoritates patronorum in iudiciis valentquae sunt igitur meae partes? auctoritatis tantae quantam vos in me esse voluistis, usus mediocris, ingeni minime voluntati parisnam ceteris a quibus est defensus hunc debere plurimum video; ego quantum ei debeam, alio loco; principio orationis hoc pono