atqui nihil interest, iudices, utrum haec foederati iura constituant, ut ne cui liceat ex iis civitatibus ad nostrorum bellorum pericula accedere, an, quae nos eorum civibus virtutis causa tribuerimus, ea rata esse non possint; nihiletenim cum pro sua patria pauci post genus hominum natum reperti sint qui nullis praemiis propositis vitam suam hostium telis obiecerint, pro aliena re publica quemquam fore putatis