ita Gaditana civitas, quod beneficiis suis erga rem publicamneque ideo est Gaditanorum causa deterior; gravissimis enim et plurimis rebus est fulta. sed isti disputationi hicquod si hoc foedus, quod populus Romanus auctore senatu, commendatione et iudicio vetustatis, voluntate et sententiis suis comprobat, idem suffragiis comprobasset, quid erat cur ex ipso foedere Gaditanum in civitatem nostram recipi non liceret? nihil est enim aliud in foedere nisi ut pia et aeterna pax sit. quid idadiunctum illud etiam est, quod non est in omnibus foederibus: Maiestatem popvli Romani comiter conservanto id habet hanc vim, ut sit ille in foedere inferior.