nihil habet similitudinis ista accusatio; sed tamen tanta auctoritas in C. Mario fuit ut non per L. Crassum, adfinem suum, hominem incredibili eloquentia, sed paucis ipse verbis causam illam gravitate sua defenderit et probarit. quis enim esset, iudices, qui imperatoribus nostris in bello, in acie, in exercitu dilectumquod si vultus C. Mari, si vox, si ille imperatorius ardor oculorum, si recentes triumphi, si praesens valuit aspectus, valeat auctoritas, valeant res gestae, valeat memoria, valeat fortissimi et clarissimisit hoc discrimen inter gratiosos