hic tu Cn. Pompei beneficium vel potius iudicium et factum infirmare conaris, qui fecit quod C. Marium fecisse audierat, fecit quod P. Crassum, quod L. Sullam, quod Q. Metellum, quod M. Crassum,neque vero id in uno Cornelio fecit; nam et Gaditanum Hasdrubalemetenim cum ceteris praemiis digni sunt qui suo labore et periculo nostram rem publicam defendunt, tum certe dignissimi sunt qui civitate ea donentur pro qua pericula ac tela subierunt. atque utinam qui ubique sunt propugnatores huius imperi possent in hanc civitatem venire, et contra oppugnatores rei publicae de civitate exterminari! neque enim ille summus poeta noster Hannibalis illam magis cohortationem quam communem imperatoriam voluit esse: hostem qui feriet, erit, inquit, mihi quisquis erit. hostem qui feriet, erit, inquit, mihi quisquis erit. cuius civitatis sit